Duration 27:27

Les Métamorphoses d'Ovide

1 275 watched
0
31
Published 26 Dec 2018

in noua fert animus mutatas dicere formas corpora ; di, coeptis, nam uos mutastis et illas, adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen. Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae uultus in orbe, quem dixere chaos : rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite ; quaque fuit tellus, illic et pontus et aer, sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer ; nulli sua forma manebat obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. hanc deus et melior litem natura diremit nam caelo terras et terris abscidit undas et liquidum spisso secreuit ab aere caelum.

Category

Show more

Comments - 1